- OCHUS
- I.OCHUSRex Persarum, qui avaritiae notâ adeo laboravit, ut urbem numquam iniret, ne mulieribus congiarium impartiretur. Nam Cyrus lege sanxerat, ut, quo primum Rex Persarum ingrederetur, mulieres quotuot adessent, singu'os auri nummos ab ipso Rege acciperent. De Ocho Persarum rege Iustin. l. 10. c. 3.Hereditas regni Ocho tradita, qui timens parem coniurationem, regiam, cognatorum caede, et strage principum replet, nullâ non sanguinis, non sexus, non aetatis misericoradiâ permotus. Ab Eunuche Bagoâ venenô necatus est, teste Diodoro Sic. l. 17. Cuius cadaver ab interfectore felibus obiectum est, et ossa quaedam ipsius, exprobandae crudelitatis causâ, in manubria gladiorum sunt conversa. Aelian. ποικίλ. l. 6. c. 8. Eum exoepit fil. Arses.II.OCHUSfluv. Indiae, Plin. l. 6. c. 16. seu potius Bactrianae: sic enim idem Plin. l. 31. v. 7. Praeterea apud Bactros amnis Ochus, et Oxus ex oppositis montibus deferunt ramenta. Oritur autem ex Parapamiso monte, Oxoque fluv. congrediens, cum eodem in Margiana regione Caspium mare petit. Obengir, Castaldo. Baudrando oritur in confinio Imperii magni Mogolis; dein per Balch, et Tocharestan, Persiae provincias fluens, rigatis Balchiâ et Badhascianô urbibus, aliiisque in confinibus Zagataiae, et auctus Balcanô fluv. in Oxum se exonerat.III.OCHUSunus e Cyzicenis civibus, a Phliante, Bacchi fil. Argonauticae expeditionis socio, in nocturno conflictu interemptus. Val. Flacc. l. 3. v. 148.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.